Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 77

Precedente Successiva

Caput XXI.
Eandem animam sentientem et memorativam esse imaginativam,
et discursivam.

~ Imaginativam vim esse ipsammet sensitivam, et memorativam,
palam est qui enim plurimas res sentiunt
memoriaque tenent plurimas quoque imaginantur
copulando, et dividendo motiones ipsarum.
Nec quispiam ad imaginationem movetur, nisi per
similitudinem, aut similitudinem sicut memoratio fit,
et resentatio et sensus. Idcirco in somniis perceptas sensu res imaginamur.
Rex de regimine; Nauta de navigatione, Doctor de doctrinis, et
quilibet de his, quae tractat, somniat; magis autem de his quae amat,
aut timet valde. Imaginari autem nil est nisi aliam sentire rem super
ea, quae sensimus: Itaque vocetur supersentire. Admiratur Plato
quando rem imaginando aliquam plurimae suppetunt simul aliae, quae
videntur quasi aves in phantasia volitare. Hoc autem inde fit, quod
imaginatio est moveri: Et aliquam recolendo rem in sua motione,
quam indidit nobis, omnes illi similes excitantur, quoniam omnes
motiones passionesque illi similes renovantur in tenuissimo spiritus et
vapores et affectus a carne et humoribus, et res quaecunque apta est
excitare imaginem in nobis, praesertim desiderantibus, aut timentibus,
aut odientibus, dispositisque ad illam. Inventionesque omnes in imaginativa
non depravata locum habent. Ita Bombardas a tonitruo invenimus
sive Salmonea fuerit primo, sive Germanus. serram ex dentibus
vel spina dorsi piscium; Naves ex avibus, etc. Nam ex similibus
anima motionibus derelictis ad similes iterum movemur; ut pateat
imaginationem esse discursum et sensum et memoriam, hoc est
supersentire et sentire et resentire. Interdum amittitur imaginativa
remanente sensu et memoria, nec ideo est alia res. Hoc autem advenit
a sensatione vehementi affectum per magnum relinquente: qua una
adeo afficitur, agitaturque spiritus, quod aliam quamcunque per illam
metitur: Ita sunt furiosi ab amore vel dolore; qui semper eadem re
dolent, aut laetantur, aut timent: et omnis res alia apparet illamet; sicut
enim aeger spiritus exilis inspiciens in pariete quamcunque hominis
delineationem, videtur sibi videre hominem, aut belluam magis
autem quod amat, aut timet, ita imagine rei captus agitatur. Igitur
imaginatio nunquam amittitur, sed depravatur, ex passione vehementi,

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche